- CANIS Venaticus
- CANIS Venaticusex agro potius, quam ex urbe sumendus, ut docet Lycurgi exemplum, apud Plut. in Apophth. Lacon. Nempe canes plerique in agris venationi assuescunt, quae absque canibus mutila est et im perfecta. Hinc venatio Graecis, κυνηγεσία, venari, κυνηγετεῖν, venator, κυνηγὸς vel κυνηγέτης, a ductandis canibus. De Nimrodo Graeca versio Gen. c. 10. v. 9. Οὗτος ἦν γίγας κυνηγὸς: Et de Esavo, Gen. c. 25. v. 27. Η῾σαῦ ἄνθρωπος εἰδὼς κυνηγεῖν. Psalmo quoque 22. v. 16. ἐκύκλωσάν με κύνες πολλοὶ, pro quo Aquila et Theodotio, Κυνηγέται πολλοί. Tamen in Hebraeo textu nulla apparent vestigia venationis, quae fit per canes; nisi fortasse Proverb. c. 30. v. 31. ubi Gap desc: Hebrew, ad verbum renibus succinctum, Hebraeorum non pauci volunt esse canem leporarium, qui aliis Vertagus et Gallicus dicitur, aut Laconicus. Talibus enim lumbi tenues; unde de iis Gratius in Cynegetico, v. 271.----- --- adstricti succingant ilia ventris.Et Ovidius, l. 3. Met. v. 216. ubi de Actaeonis canibus,Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon.Quo referenda, quae habet Auctor Alcamus, Azur, (i. e. succinctus) canis tenui pectoris ambitu: ubi nota azur et zarzir voces vicinas esse, quarum una videri possit ex altera deducta. Vide quoque Aristotelem in Physiognom. c. 6. Arabibus Venaticus canis dicitur Saluki, a Saluk, urbe Arabiae Felicis, a qua etiam loricae denominantur. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 56. Hinc itaque cum Nemesianus de Canibus venaticis ait,----- --- tunc consuetam retinere saginamProfuerit:vocem sagina, pro simplici cibo, sumendam esse, uti nonnumquam sumi notum, docet Salmas. ad Solin. p. 1134. Canes enim tales non saginantur, etc. Epitaphium nobile Canis Venatici habes, apud Martialem, l. 11. Epigr. 69. ut infra, voce Philocynegus. Vide eundem de Vertago cane, l. 14. Epigr. 200. et supra, voce Brennarii: uti de canes expeditandi more, suô locô; de investitura canum huiusmodi apprehensione factâ, ubi de Investitura. Retinere autem eos in venatione puerorum fuisse Paedagogianorum, dicemus ubi de Veterum Paedagogis: vide quoque voce Piquechini, et plura ubi de Venatione. Plura Canum genera appellationesque, praesertim apud medii aevi Scriptores occurrentes, vide in Glossar. Car. du Fresne.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.